Murmillo-Archiv

Mittwoch, 26. Februar 2014

LATEIN IM 20. JHD.

(Dieser Blog wurde mal definiert als Materialsammlung, bei der man sonst verlorengehendes Material aus Schule, Bundeswehrzeit und Universität zusammentragen kann. In diesem Sinne:)

ARZNEIMITTELWERBUNG FÜR 'XT' (Name geändert, aus einer Ärztezeitschrift)

Magis etiam quam ille Philippus hodie permulti pueri et puellae palpitant (zucken) ac trepidant assidua inquiete agitati.
Neque est, quod miremur. Nam occupationibus maxime variis et innumerabillibus irritamentis, quibus cottidie, ne singulis dicam horis, iam parvos nostros obruit huius aetatis vita victusque, saepissime perturbatur nervorum systema, quod vocant viegetativum. Tum animi attentio remittitur, somniis vexantibus interpellatur requies nocturna, ciborum appetentia minuitur et impeditur concotio, deficit memoria discendique facultas, immodestia ac mala pertinacia irrepunt in animos puerorum. Haec omnia et parentibus et magistris nec non medicis magnam afferunt sollicitudinem.
Medentur autem his malis ac molestiis vitamina illa, quae appellatione 'B' complectimur; stabiliunt enim et confirmant vegetativum nervorum systema. Probatum est remedium XT, in quo insunt accurate commixta cum alia quinque vitamina generis 'B' tum vitaminum illud 'B 12' appellatum, quod pueris maximum habet momentum.
Dentur cottidie ter quinae denae vel (summum) vicenae guttae Polybionis sive in sacchari particulam stillatae sive additae lacti vel liquori dulcato.
Guttae Polybionis veneunt lagunculae stillativae continentes 15 ccm.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen