CASTRA APUD NOVAESIUM SUB CIVITATEM NOSTRAE AETATIS SITA EST, QUAE HODIE "GRIMLINGHAUSEN" NOMINATUR, ET EODEM LOCO, UBI "ERFT" FLUVIUS IN RHENUM INFLUIT. LOCUS IPSE MULTUM OPPORTUNUS ERAT, QUOD ILLIC (INDE) IMPETUS INCURSIONESQUE GERMANORUM PERFACILE PERSPICI POTERANT. NOMEN ANTIQUUM HORUM LOCORUM AB LINGUA VETERE CELTARUM DUCTUM EST AC PALUDEM, UMOREM, OMNINO (DENIQUE; IN SUMMA) AQUAM SIGNIFICAT. PRIMUM LEGIO VICESIMA CASTRA E TERRA (EX HUMO) ET LIGNO FACTA COMMUNIVIT, DE QUIBUS USQUE AD HUNC DIEM NIHIL RELIQUII REPERTUM EST. POSTEA (POSTERIORIBUS ANNIS) CASTELLUM COMMUTATUM ATQUE DENUO E LAPIDIBUS AEDIFICATUM EST.
---
TEXT BY DECURIO (COPYRIGHT)
QUELLE: F. CRAMER: DEUTSCHLAND IN RÖMISCHER ZEIT.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen