Murmillo-Archiv

Freitag, 6. Juli 2012


SCRIPTA PROPRIA 5: eigene Texte

DE LEGIONE

Vegetius, scriptor clarus et doctus, in suo libro, qui 'Epitoma' inscribitur, dicit populum Romanum nulla re orbem terrarum subegisse, nisi exercitatione armorum, disciplina castrorum experientiaque militari (cap. 1,1).
Vita in provincia magna ex parte a re militari determinabatur. Cum Romani terminos Imperii magis magisque propagarent, numerus legionum sub Augusto minutus est. Nunc viginti duo legiones erant. Cum Romani Germanos magnopere vererentur, octo legiones ad Rhenum missae sunt. Legio ex sexaginta centuriis constabat, centuria ex octoginta militibus (=decem contubernia). Sex centuriae cohors una sunt, decem cohortes legio una. Quadringenti octoginta milites in cohorte militabant, ergo legio ex quattuor milibus octingenti militibus constabat. Praeterea, centum et viginti equites in legione militabant. Centuriae centurio praeerat, legioni legatus legionis, qui ordine senatoris erat, et septem tribuni. Omnis centuria quoque optionem, signiferum, cornicinem et tesserarium habebat. Centuriones primae cohortis primi ordines nominabantur. Summus centurio primus pilus erat, cuius in centuria aquilifer versabatur. Praefectus castrorum castris praeerat.
---
EREC





Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen