Murmillo-Archiv

Dienstag, 26. Januar 2016

BONNA (1)

Nomen BONNAE originis Celticae est significans iam ante Romanos ea loca culta esse. Excavationes initio superioris saeculi factae sunt, e quo intellegebatur eo loco castellum vetus DRUSI imperatoris fuisse.
Fornax e luto facta tempore Augusti ibi inventa est vasa permulta continens.
Castra legionis circiter anno quadragesimo a LEGIONE I GERMANICA, quae usque ad hoc (illud) tempus COLONIAE AGRIPPINAE in praesidio collocata erat, structa est. Via militari, quae MOGONTIACO COLONIAM ducit, transgrediebatur.
---
text by decurio

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen