Murmillo-Archiv

Donnerstag, 12. März 2015

COMMENTARIORUM DE BELLIS DACICIS PARS QUARTA

Anno centesimo primo p. Chr. n. omnia ad Dacos aggrediendos parata erant. TRAIANUS ante omnia eas regiones expugnare voluit, quae hodie Transsylvania nominantur, quod tali modo impetus barbarorum melius prohibere posse arbitrabatur. Nam limes apud Danuvium  non iam tutus erat. Non minus quam undecim legiones, complures vexillationes, cohortes alasque in promptu erant, omnino numero ad centum milia miltum! Daci ab Iazygibus in orientem depulsi ea loca, quae inter Danuvium et Pontus euxinus sita sunt, obtinebant. Quae regio auro, aere (metallo) saleque abundavit. Nobiles pilleati appellabantur, humiles capillati. Quorum domini reguli erant. DECEBALUS, rex Dacorum, regnum Dacicum condidit.
Aestate nova (incipiente) anni CI bellum coepit (initium fecit). TRAIANUS ante diem octavum Kalendas Apriles Romae sollemniter dismissus erat.
---
Quelle: H. Bengtson: Römische Geschichte.
---
by decurio (scriptum proprium et ergo copyright)

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen